1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
Bible verses about "ministering to unsaved" | Vulgate
Ephesians 1:1-23
1 Timothy 4:1-16
1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
9 fidelis sermo et omni acceptione dignus
10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
11 praecipe haec et doce
12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
Ephesians 4:1-32
1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
5 unus Dominus una fides unum baptisma
6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
20 vos autem non ita didicistis Christum
21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
23 renovamini autem spiritu mentis vestrae
24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
27 nolite locum dare diabolo
28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
Titus 2:1-15
1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
James 3:1-18
1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem